Caput 18
Caput 18
Versus 2
"Descenditque," etc. Hi sunt haeresiarchae qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis praecipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectae fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur: "Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita". Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetae qui Asa increpaverat arguitur, qui impio praebuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur.