Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 3

"Ambulavit in viis David," etc. RAB. "Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Uriae, cujus peccati satisfactio aeternam illi memoriam comparavit."

Versus 5

"Dedit omnis Juda munera Josaphat." Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde: "Vos estis genus electum, regale sacerdotium," etc. In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae cum diversae nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum.

Versus 10

"Itaque factus est pavor," etc. Pro virtutibus, quae geruntur in Ecclesia, aufertur gentilium audacia, et incitantur ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis, et piae confessionis, et pecora simplicitatis.

PrevBack to TopNext