Caput 2
Caput 2
Versus 1
Versus 14
"Filium mulieris." Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebraei fuisse Hebraeum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebraei hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat.
Versus 16
"Nos autem," etc. RAB. "Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiae illos adunare, de quo dicitur: "Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat"."
Versus 17
"Tria millia et sexcenti." In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis praepositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiae, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.