Caput 1
Caput 1
Versus 3
"Gabaon," etc., Quae fuit civitas metropolis Hevaeorum, ceciditque in sortem Benjamin, et fuit separata Levitis. Mirum ergo est quod Josephus dicit, quia Salomon in Hebron venit ut sacrificaret in altari aeneo, quod fecerat Moyses: nisi forte ipsam Hebron excelsum Gabaon intelligi voluerit, eo quod ibi primum regnavit. Interpretatur enim Gabaon sublimitas, vel collis patruelis.
Versus 13
"Ab excelso," etc. Arcam significat, in qua erant tabulae Testamenti. Supra enim scriptum est: "Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum eadem tempestate erant in excelsis Gabaon," etc.. Arca autem Domini postquam introduxit eam David in domum suam, mansit ibidem usquequo aedificaretur templum.
Versus 14
"Et duodecim millia equitum." Hic numerus tempus gratiae significat, in quo apostolica doctrina populum Novi Testamenti informat. Bene autem per quadragenarium numerum vel duodenarium currus et equites Salomonis numerantur: quia per utrumque testamentum, sancti viri sacris litteris eruditi, sessioni Dei aptantur, quos ipse summus auriga pro nuto suo gubernat.
Versus 17
"Sexcentis argenteis." Quia doctorum testamentum praedicatione ad cognoscendam fidei veritatem per praedicatores in usum veri Salomonis homines adducuntur. Sexcenti ergo, id est sexagies deni perfectionem evangelicae doctrinae significant, in qua perfectio legis omnino consistit: praecipue cum Redemptor noster sexta die passus, omnia quae de se in lege et prophetis scripta erant, complevit; unde ait. "Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritum".