Caput 20
Caput 20
Versus 2
Versus 16
"Ascensuri enim per clivum nomine Sis," etc. RAB. in Paral., ex Hieron. " Qui et Jeruel secundum Hebraeos. Dicunt enim quod Sis, etc., usque ad incussus est alienigenis pavor undique."
Mystice, Moabitae, Ammonitae, et Idumaei, paganos, Judaeos, et haereticos significant, qui gratis bellum exicitant fidelibus, et religionem Christianam auferre contendunt. Sed Josaphat, id est Christi populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus eos aggreditur, intima cordis devotione supernum quaerens auxilium.
Versus 25
"Venit ergo Josaphat," etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctae Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiae convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant.