Caput 21
Caput 21
Versus 14
"Ecce Dominus percutiet te," etc. Per Philisthaeos et Arabes qui ejus terram vastaverunt, et diripuerunt substantiam et filios pariter et uxores Joram, qui interpretatur, Quis est excelsus: qui de religioso patre ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Juda: significat eos qui fide imbuti et baptismo regenerati, relinquunt fidei veritatem, haereticorum sequentes errorem, et alios secum pervertentes. Unde eos Elias, id est, sermo propheticus redarguit: quia omnis divinorum librorum auctoritas tales reprehendit, et merito perversitatis suae increpat contestationibus gravissimis.
Versus 20
"Et octo annis regnavit," etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare coepisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebraei dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.