Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Versus 13

"Super gradum." RAB. "Columnam, scilicet, et basim, quam praeparaverat Salomon, et posuerat in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque latitudinis, et tres in altum."

Versus 16

"Pepigit autem Joiada foedus." Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Israel Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo foedus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare praecepta Domini.

PrevBack to TopNext