Caput 24
Caput 24
Versus 12
"At illi conducebant," etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus praeficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei praeparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quae per haeresim vel schismata rupta fuerant, reaedificabant. Alii saxa caedunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et aeris, cum robur fidei, et confessionem catholicae veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. "Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi".
Versus 14
"Reliquam partem pecuniae," etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: "Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi et fuscinulae". Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quae offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniae, id est, de ea quae aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniae oblatae diversae facturae materiam praeberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.