Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Versus 3

"Ozias cum regnare coepisset." Qui et Azarias. Ozias interpretatur virtus Domini. Azarias auxilium Domini, quia quandiu recte egit, divina ope adjutus plurima bella feliciter commisit, et de hostibus triumphavit. Sed priusquam per superbiam illicita tentavit, lepra percussus nominis et honoris offuscavit dignitatem, exclusus a populo usque ad diem mortis.

Versus 9

"Super portam vallis." RAB. " Haec est porta Ephraim, etc., usque ad de hac autem porta et aliis portis Jerusalem in Esdra sequentes Bedam abunde diximus."

Versus 16

"Sed cum roboratus esset," etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litterae impressione signari.

"Ingressusque templum Domini," quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebraei in anno vigesimo quinto Oziae hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem.

Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.

Versus 23

"In agro regalium sepulcrorum." Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Haeretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sanctae Ecclesiae, nec memoria eorum inter catholicos habetur: quia erroribus maculati, et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.

PrevBack to TopNext