Caput 27
Caput 27
Versus 3
"Ipse aedificavit portam," etc. Quae in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebraeos et ab eis porta Joatham (quia ipse aedificavit eam) usque hodie nuncupatur.
"Ophel." Turris erat non longe a templo, mirae altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michaea scriptum est: "Et turris gregis nebulosa filiae Sion": In Hebraeo habetur, "turris Ophel." Turris Ophel eminentiam Scripturae significat, quae in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiae magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: "Posuit tenebras latibulum suum". Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: "Magnus Dominus et laudabilis nimis", etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: "Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae," etc.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suae incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: "Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur". Haec porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: "Excelsus super omnes gentes Dominus", etc.