Caput 7
Caput 7
Versus 7
"Sanctificavit." Quia Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini, per quam ingressus patet in coelestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde "Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter," etc.
Versus 10
"Igitur in die," etc. Hoc est post octavam scenophegiae solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitae finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava aetate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in coelestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper laetentur, laudantes Deum in omnibus bonis quae in Christo Pater contulit populo Christiano.