Caput 8
Caput 8
Versus 6
"Et omnes." Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quae omnes Ecclesiae monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo coena culum ejus; Gazer praecisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiae "sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion". Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint.
Versus 10
"Ducenti." Centenarius, qui in computu digitorum, de laeva transit in dexteram, vitam significat aeternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et aeternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri poenitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilaeum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa.