On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 1
"Regina quoque." RAB. in Paral., tom. III. "Regina austri quae ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quae circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: "Surget regina austri in judicium cum generatione ista"."
Versus 3
"Quod postquam," etc. Conveniunt haec Ecclesiae qua auditis miraculis Christi provocata est ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturae testimoniis agnovit divinitatis praesentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione perceptae gratiae. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: "Beati viri tui," etc.
Versus 11
"De lignis." Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiae, id est, in confirmationem Ecclesiae, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quaecunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.
Versus 13
"Sexcenta." Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius aeternae beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: "Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata". Et post pauca. "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes," etc., et "omnis qui reliquerit domum," etc., "centuplum accipiet et vitam aeteram possidebit."
Versus 14
"Omnesque reges Arabiae." Offerunt Salomoni diversae gentes et negotiatores et omnes reges Arabiae et satrapae terrarum aurum et argentum: quia quaeque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectae fidei munus, puritatem sensus, sacrae confessionis plenitudinem, eloquentiae nitorem, unde: "Reges Tharsis et insulae munus offerent," etc. "Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei".
Versus 15
Versus 16
"Trecenta quoque." Perfectam fidem significat in sanctae Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia praedicatores, qui sunt Ecclesiae custodes, claritate sapientiae splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt.
Versus 18
"Scabellum aureum." Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut poenitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati.
Versus 18
"Brachiola," etc. in Regum ita: "Et duae manus hinc et inde tenentes sedile". Haec sunt solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam provehunt ad regnum coeleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: "Sine me nihil potestis facere".
Versus 19
Versus 20
Versus 21
"Siquidem naves regis ibant in Tharsis," etc. RAB. "Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judaeis elegit, cum praedicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiae, argentum eloquentiae, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui verae sapientiae sensus aliquando mutant, et in disciplinis moralis vitae edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed praedicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur aeterni regis deliciis."
Versus 25
"Quadraginta." Quadragenarius priscae legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, coercita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero praesens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina.
"In Jerusalem." Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiae disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis coelestis aptati praesentiam ejus habere merentur. Unde: "Currus Dei decem millibus," etc. Et alibi: "Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas" Rabac. III.
Versus 26
"Philisthinorum." Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectae fidei et cultum pietatis ad coeleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Aegypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: "Coram illo procident Aethiopes," etc.
Versus 27
"Tantamque." Praebet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et praedicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: "Similes illis fiunt qui faciunt ea," etc.. Et alibi: "Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae". Praebet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quae in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum.