On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Paulus apostolus." Salutationem primo more solito praemittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur praemittens, contra pseudosuperbiam, "Paulum;" et contra cordis praesumptionem, "apostolum" se nominat dicens: "Paulus," etc.
Versus 3
"Benedictus." Primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientiae et consolationis a Deo acceptae, ducens laudi quod alii ignominiae.
Versus 9
"Ipsi." Non solum alii de nobis, sed et "in nobis," etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei praedicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de praesenti vita. Sed quia Deus praesidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.
Versus 12
"Nam gloria nostra." Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestrae poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: "Testimonium." Sunt bona opera, quae testantur exterius quid sit in conscientia, "Testimonium," id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc.
"Sinceritate Dei." Sicut impiis est magna poena conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienae malitiae vel minoris gratiae, sed conscientiae nostrae. Quae quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus praesumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam.
Versus 15
"Hac confidentia." Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent.
"Prius," quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.