On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 5
Versus 6
"Objurgatio haec, quae fit a pluribus ita ut e contrario magis." Quae etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna poena videtur, in hoc tamen non est parva aestimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanae traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.
Versus 12
"Cum venissem autem Troadem," etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.
Versus 15
"Bonus odor." Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo praedicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et praedicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: "Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes."