On this page
Caput 10
Caput 10
Versus 4
Versus 9
"Ut autem non existimer." Hic dicit se cum praesens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiae: "parati ulcisci omnem inobedientiam:" ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.
Versus 11
Versus 12
"Non enim audemus," etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.
Versus 13
"Sed secundum mensuram." Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in praedicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo.