"Et vestra aemulatio." Aemulatione Corinthiorum aliae Ecclesiae (dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonae voluntatis fuisse effectos) incitatae sunt ad bonum opus.
Versus 4
"Erubescamus." Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.
Versus 6
"Qui parce seminat." Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.
Versus 7
"Non ex tristitia." Qui invitus dat propter praesentem pudorem, non habet mercedem.
"Hilarem enim datorem," qui dat ut careat taedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.
Versus 8
"Abundare," etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quaeritur de quanto, sed quo animo detur.
Versus 9
"Justitia enim." Justus est qui bona mundi fine aeterni praemii communia reputat.
Versus 10
"Incrementa frugum." Justitia est sanctitas, et bona vita: et inde fruges, id est, aeterna remuneratio. Incrementa eleemosynae: pro quibus et hic virtutes, et in futuro gloria augebitur.
Versus 11
"Quae operatur." Id est, ipsa largitio est causa quare gratiae agantur Deo, cujus largitionis nos sumus ministri.
Versus 15
"Gratias Deo." De alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiae provincialium Christi et militum Christi gratias Deo agit. Egit hic de rebus carnalibus in illos, et postquam egit de spiritualibus in istos, tanquam plenus gaudiis exclamat: "Gratias ago," etc.