On this page
Caput 12
Caput 12
Versus 2
"Sive in corpore, sive," etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, "sive in corpore, sive extra. Raptum." Contra naturam elevatum.
Versus 4
Versus 7
"Et ne magnitudo." Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiae incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis.
Versus 12
"In omni patientia." Patientiam primam memorat, quae ad mores pertinet: quia diu illos portavit, quasi impatientes aegros, ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum.
"Et virtutibus." Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum, quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his quae contra naturam, virtus in his quae non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare.
Versus 15
"Et superimpendar," etc. Perfecta quidem charitas haec est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: "Cupio dissolvi, et esse cum Christo."