Caput 13
Caput 13
Versus 3
Versus 4
"Nam et nos" multo minores, licet "infirmi in illo," id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, "tamen vivemus," id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, "vivemus cum eo," id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex "virtute Dei;" quod tale est "in vobis," id est in conscientiis vestris: "In vobis." Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.
Versus 7
Versus 11
"Et Deus pacis erit vobiscum." Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, coelo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.
Versus 13
"Gratia." Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique. Gratiam, id est remissionem Filio, charitatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui, per quem fit unio.
"Et charitas Dei." Dilectio Dei misit Christum, cujus gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facti Spiritus sancti, vel ipse Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et charitatem Dei. Quasi: Tota sit vobiscum Trinitas, dans gratiam de commissis et charitatem per Spiritum.