Caput 4
Caput 4
Versus 4
Versus 6
"Lucem splendescere." Quod fuit in separatione elementorum. Coeperunt enim tenebrae, ex quo confusa moles coeli et terrae coepit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde "fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino".
"In faciem Jesu." Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde praebuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non praebuit.
Versus 7
Versus 10
"Semper mortificationem," etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quae ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: "Cum infirmor, tunc potens sum," et iterum: "Per tribulationes," etc.
Versus 12
"Ergo mors," etc. Quia per mortem vitam Jesu consequimur: ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis, operatur in vobis mortem aeternam. Vel passive ergo, id est propter spem vitae Jesu mors operatur, id est a praedictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici: sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.
Versus 14
"Vobiscum." Non vos nobiscum, ut inferiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et bene de vobis assero quia omnia ista facimus propter vos instruendos nostro exemplo. Ita omnia ad vos spectant: ut gratia Dei abundans in nobis abundet in vobis, et per vos in aliis, et per vos multos abundet gratiarum actione, ut vos et illi Deo gratias agatis. In gloriam Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum.