On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 1
"Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod aedificationem," etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit praemissa.
Versus 2
"Nam." Non solum pro praesenti inhabitatione, sed etiam, "in hoc," id est in consideratione hujus tantae gloriae, "ingemiscimus." Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro praesentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernae gloriae. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animae, quam jam accepimus.
Versus 4
"Gravati eo" corpore: quo tamen nolumus mortem nobis tolli, sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis quae destruat mortalitatem, non ut superveniat.
"Qui sumus in tabernaculo." Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, "ingemiscimus" desiderio coelestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur.
Versus 6
Versus 10
"Ut referat unusquisque." Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: "prout gessit in corpore," non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit.
Versus 11
Versus 13
"Sive enim mente." Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi.
"Sive excedimus," id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit.
Versus 14
"Charitas enim Christi," etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quae gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi.
Versus 15
"Qui vivunt" in corpore, "non sibi vivant, sed" voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: "Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum". Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.
Versus 16
"Secundum carnem." Id est, sua quaerentem, non quae Christi: temporalia, non aeterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de praemio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet.
Versus 21
"Pro nobis peccatum fecit." Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: "De peccato delevit vel damnavit peccatum," id est de similitudine carnis peccati: "quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati." Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quae de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: "Maledictus omnis qui pendet in ligno". Quid est quod ait, maledictus? id est, "terra es, in terram ibis". Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.