On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Simon." BEDA. " Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, haereticis non cedant."
Versus 2
"Gratia vobis." BEDA. "In prima Epistola scripsit "multiplicetur;"in hac, "adimpleatur:"quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, "in cognitione Dei,"id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum."
Versus 9
Versus 10
"Non peccabitis aliquando." Id est, ad vitam aeternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quae qui egerit, non habebit haereditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.
Versus 12
Versus 15
"Dabo autem operam." Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis haec in memoria post obitum meum, quando me praesentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo.
Versus 16
"Non enim indoctas fabulas," etc. BEDA. "Hic et paganos tangit et haereticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Haeretici, acceptis Dei veri mysteriis, de caetero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt."
"Sed speculatores facti," etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suae et nostrae. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.
Versus 19
"Et habemus firmiorem." Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostrae praedicationis habemus propheticum sermonem David: "Dominus dixit ad me, Filius meus es tu", etc., firmiorem inter alios prophetas, quia clarius aliis de Christo prophetavit.
Versus 20
"Hoc primum intelligentes." Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali saeculares scripturae sunt compositae et interpretatae. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.
Versus 21
"Non enim voluntate humana." BEDA. "Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere spiritum, semper futura praedicere: ita non erat potestatis eorum ut quaecunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quae a spiritu didicerant. Haec ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat."