On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 2
"Via veritatis blasphemabitur." BEDA. "Per haereticos non solum in eis quos suae haeresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quae faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet."
Versus 6
"Et civitates." Hae civitates dupliciter in ignem sunt redactae, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscae speciem poenae. Nascuntur enim poma pulcherrima, quae et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant.
"In cinerem." Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in saecula saeculorum ascendat.
Versus 7
"Loth oppressum." BEDA. "Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quae cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam."
Versus 11
"Ubi angeli." Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter puniuntur, et territi magnitudine poenarum, jam ab illo judicio praesumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur.
Versus 18
Versus 20
"Si enim," etc., "cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi," etc. Si fugientes coinquinationem et animae et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores poenas patientur, quia mendaces sunt promissiones factae in baptismo.