On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 2
"Ut memores." Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quae ego ipse praesens praedixi vobis.
"Verborum," dico acceptorum, "a sanctis prophetis" quae auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores praeceptorum sanctorum "apostolorum:" ne praecepta quae sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro praedicatione illorum pseudo, et quae "praecepta" sunt etiam "Domini et Salvatoris" quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, haec praecepta instituit et servare praecepit.
Versus 8
"Unum vero hoc." Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, poenitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies verae poenitentiae tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni.
Versus 9
"Non tardat Dominus." Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam praevidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: "Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum".
Versus 14
"Satagite immaculati et inviolati." Hae sunt vigiliae de quibus dicitur: "Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes." Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.
Versus 16
"Difficilia." " In Epistolis Pauli quae depravantur ab haereticis, etc., usque ad quidam luxuriae frena laxantes, et alia multa, etc."
"Depravant." BEDA. "Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo haeretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum praebere, quam stabilitatem quia haeretici non habent, vento superbiae quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem."