Caput 4
Caput 4
Versus 39
"Concidit." RAB. "Qui litterae legis intentus vel philosophiae studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicae, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum praeparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: "Littera occidit, spiritus autem vivificat". Et: "Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita". Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris."
Versus 42
"Vir autem." RAB. "Vir coetus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisaeus noster ministris, id est praedicatoribus ut haec fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturae per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini."