Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Naaman," etc. RAB. "Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriae lepra foedus apparuit."

Versus 2

"Porro de Syria." ID. " Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit."

ID. " Et Dominus "quos praescivit, hos et vocavit," etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisaei, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari."

Versus 17

"Tollam onus." ID. "Partem sanctae terrae secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum, et super eam consistens, Dominum cujus erat terra, adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret."

Versus 20

"Giezi." ID. " Praeruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum."

PrevBack to TopNext