Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Versus 10

"Quid mihi?" Solus Abisai dixerat: "Vadam et amputabo." Et David Abisai et Joab respondit: "Quid mihi?" Nunquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner?

"Dimittite." GREG. lib. XXX Moral., cap. 9. " Qui verborum contumeliis pressus virtutem patientiae servare non potest vel sufficit, etc., usque ad quarum interventu, Deo judice, poena gravior declinatur."

Versus 13

"Semei autem." RAB. "Hic est Nabath pater Jeroboam secundum Hebraeos, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi ejus Jemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde dicit ad David: "Primus veni hodie de omni tribu Joseph."Sed Semei, ut superius legitur, de cognatione Saul fuit. Saul vero de Benjamin. In Esdra Semei filius Cis legitur, quia et Cis et Gera vocabatur, pater ejus filius Jemini, id est Benjamin hic legitur; sed de tribu Joseph primus venisse dicitur, quia in tribu Joseph habitavit."

Versus 15

"Achitophel." RAB. "Interpretatur ruina fratris. Judas de ruina Christi agens, consilium dedit Judaeis adversus Christum, uterque suspendio interiit."

PrevBack to TopNext