Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 1

"Igitur post." Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites: quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione et interfectione sacerdotum ejectus est de regno, sed pro adulterio et homicidio, Nathan cuncta praedicente.

Versus 7

"Post quadraginta autem annos." HIERON., quaest. in Reg., tom. III. " Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit, etc., usque ad Isaac et Jacob."

Versus 24

"Et deposuerunt arcam," etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David.

Versus 25

"Sadoc." Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.

Versus 32

"Chusai." Amicus David. Chusai interpretatur festinans, qui Jerusalem revertens, consilium Achitophel dissipavit, significat discipulos Domini ex Judaeis occultos, Nicodemum, Joseph et similes.

PrevBack to TopNext