On this page
Caput 23
Caput 23
Versus 1
"Haec sunt autem." HIERON. "Novissima sunt, quia post psalterium, et caetera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: "Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constituta est scala Christo Dei Jacob.""
Versus 8
"Haec sunt nomina." ISID. "Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus aequabitur Domino in filiis Dei?"
"Fortium." De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimaeae, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Israelitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus haereret in dextera. Israelitae vero videntes Palaestinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Israelitis famosa victoria. Tertius fuit Semaeias filius Heli, qui in loco maxillae cum Hebraei fugerent, exercitus Palaestinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens.
Versus 13
"Descenderant tres." Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeae nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebraei autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviae, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in praeliis Philisthinorum. Cui sententiae congruere videtur quod sequitur: "Abisai quoque frater Joab filius Sarviae," etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes.
GREG. "Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam suae reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit."
Versus 16
Versus 20
"Et Bana." Qui erat magister "de Capseel," id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur.
"In media." Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coaequata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum caeteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur aedificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam aedificat. Unde Paulus: "Dei aedificatio estis." Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebraeus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: "Lavabis me," quod impletum est in medio cisternae;
Versus 21
Versus 23
"Qui erant." Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asael, Eleanam et caeteri.