Caput 24
Caput 24
GREG., lib. XXV Moral., cap. 14. " Pro qualitatibus subditorum, etc., usque ad ut sicut magistrorum facta displicent, ita subditorum mens a magisterii reverentia non recedat."
HIERON. "Notandum quia in Paralipomenis legitur: Mille millia centum millia de Israel, et de Juda quadraginta septuaginta millia quos intelligendum est Joab numerasse, sed noluisse ostendere nisi quanti in Samuelis libro scribuntur."
Versus 16
"Erat autem." RAB. "In Paralipomenis quoque scriptum est: "Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter coelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream."Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit."
Versus 18
"Areuna." ID. "Interpretatur area: Ornan vero "lumen nobis."Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunae, vel Ornae constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectae fidei et verae dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: "Sacrificium laudis honorificabit me,"etc.."
Versus 25
"Et obtulit holocausta." Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: "Haec est domus Dei," etc. In hoc loco secundum Hebraeos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.