"Facta est ergo." RAB. in lib. Reg. " Domus David coelestis Jerusalem, etc., usque ad et tandem secundum merita sua in profundum abyssi submergetur."
Versus 2
"Natique." Sex filii qui nati sunt David in Hebron perfectionem sanctorum significant, qui de spiritali conjugio Christi et Ecclesiae per Spiritus sancti gratiam quotidie oriuntur.
Versus 5
"De Egla." RAB. "Haec est Michol, quae sola uxor dicitur, quia eam David in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Haec in partu dicitur occubuisse, unde in sequentibus scriptum est: "Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae,"quia in ipso partu occubuit."
Versus 17
"Sermonem." ID. " Abner hortatur universum Israel, etc., usque ad et fidem Christi ubique persecuti sunt."