Caput 2
Caput 2
Versus 1
"Igitur post." RAB. "Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium. Sola autem Ecclesia, coelestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii praedicationem convocantur, ubi non est distinctio Judaei et Graeci."
Versus 8
"Isboseth." ID. "Qui interpretatur filius confusionis, Abner auxiliante (qui interpretatur patris lucerna) regnavit super universum Israel, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in caeteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui "transfigurat se in angelum lucis"."