Caput 7
Caput 7
Versus 3
"Omne quod est in corde tuo, vade et fac." RAB. in lib. Reg., tom. III. "Patet quod prophetiae spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. "Spiritus enim ubi vult spirat". Hinc Eliseus ait: "Dominus celavit a me, et non indicavit mihi". Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiae spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis."
Versus 23
"Quae est." In terra alia praeter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Aegyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Aegypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit.