Caput 8
Caput 8
Versus 1
Versus 2
"Coaequans." Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terrae apparerent aequales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quae nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: "et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis". Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios.
RAB. "Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et caeteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phoenicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillae Abrahae filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero "sublimis"vel "humecta;"quae enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat."
Versus 13
"Caesis." HIERON. "Quod in quibusdam codicibus duodecim millia caesa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit."