On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Paulus apostolus." Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad praedicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suae instanti.
Versus 7
"Timoris." Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: "Nolite timere eos qui occidunt corpus" Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: "Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam." Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.
Versus 8
"Noli itaque." Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in coelum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.