Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 4

"Nemo militans." Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te saecularibus negotiis, quia nemo, etc.

"Negotiis." Negotia saecularia sunt cum animus occupatur colligendae cura pecuniae sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet.

Versus 6

"Laborantem agricolam." Quasi Timotheus quaereret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit "laborantem agricolam." Quasi dicat, etsi non implices te negotiis saecularibus, est tamen unde vivere possis: "Quia oportet," etc.

"Primum percipere." Id est sumere.

"De fructibus." Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, caeteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quae supersunt ministrare.

Versus 8

"Memor esto." Labora sicut ego, et hoc spe vitae aeternae. Haec autem non propter Timotheum memorat, sed propter haereticos quos praevidit futuros et ista negaturos.

Versus 9

"Quasi male operans." Hic contumeliam notat quae ei ingerebatur.

"Sed verbum Dei non est alligatum." Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone praesentes, et litteris absentes docere non cesso.

Versus 10

"Salutem," etc., "cum gloria," etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam coelestem.

Versus 11

"Fidelis sermo." Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.

Versus 14

"Haec commone." Haec praedicta ut patiaris, commoneo te. Vel, haec commone tuos. "Ad nihil enim utile est." Contentio minus stabilis saepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quae audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

Versus 17

"Ex quibus est Hymenaeus et Philetus." Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.

Versus 18

"Dicentes resurrectionem jam factam." Duae sunt resurrectiones. Prima est quae fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quae erit corporum, quae erit in die judicii. De illa resurrectione quae fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: "Dicentes resurrectionem," mentium scilicet "esse factam" in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectae quae religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsae religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.

Versus 19

"Cognovit Dominus qui sunt ejus," etc. Id est, amat et defendit praescitos suos. In hoc notatur praescientia, qua quos praescivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est praedestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit.

Versus 20

"Vasa aurea et argentea." Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.

Versus 23

"Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita." Non omnes quaestiones vitandae, sed nutiles et sine disciplina.

Versus 24

"Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes." Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur.

Versus 25

"Nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem." Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque poeniteat. Quae poenitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat poenitendo. Ideoque non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: "Det illis Deus poenitentiam".

PrevBack to TopNext