On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 2
Versus 3
"Coacervabunt sibi magistros." Id est, qui ea doceant quae volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui praescius futurorum, in doctrina praecipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, praeparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui haec illos doceant quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.
Versus 7
"Fidem," quae est caput Christianae religionis, "servavi," quae non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: "Misericordiam consecutus sum," non quia fidelis eram, sed "ut fidelis essem." Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quae consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quae nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.