Caput 11
Caput 11
Versus 5
"Dixeruntque." Caecos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum caeci et claudi.
Mystice, David Jebusaeum de Jerusalem ejiciens, significat Christum daemones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusaeus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: "Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes," etc.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis caecis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: "Notus in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus."
Versus 8
"Joab autem reliqua urbis exstruxit." Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusaeos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judaea primum Evangelium praedicavit, Et ecclesiam fidei suae munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: "Dei adjutores sumus, Dei agri."
Versus 11
"Jesbaam." HIERON. "Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeae, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo. Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: "Sedens in cathedra sapientissimus". Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama."
Versus 12
Versus 21
Versus 22
"Ariel Moab," id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones.
"Interfecit leonem." Hebraeus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata.
"Tempore nivis." Qua potest gratia Christi, quae mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui aedificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Aedificans Jerusalem Dominus, etc. Hic multa opera perpetravit, qui ait: "Pater meus usque modo operatur, et ego operor". Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum coetus pertinet qui descendens de coelis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suae frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Aegyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: "Lavabis me et super nivem dealbabor".