Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Versus 12

"Hi quoque venerunt." Huc usque enumeravit fortes David qui adjuverunt eum ut regnaret super Israel.

"Qui erant fortissimi," etc. Secundum litteram significat eos agiles esse et strenuos omni genere bellandi. Mystice vero milites Christi non segnes, sed studiosos describit in prosperis et in adversis, a dextris et a sinistris.

Versus 8

"Veloces." RAB. "Dicit pro sensus acumine vel corporis agilitate. Mystice vero qui Christi militiam profitentur, non debent esse parvuli sensu, sed providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus"

Versus 14

"Novissimus," etc. Hic significant doctores Judaeorum et gentilium, de quibus Paulus ex tribu Benjamin ait: "Petrus, Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi dederunt, et Barnabae societatis," etc. Hi ad Christum venientes per omnia explorati sunt. Unde: "Vos autem quem me esse dicitis?" Respondit Petrus pro omnibus: "Tu es Christus Filius Dei vivi." Cui Dominus: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam." Et alibi: "Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis".

Versus 15

"Transierunt Jordanem." Jordanis, in quo Christus baptizatus est, baptismum significat: hunc transeunt doctores mense primo, "quando inundare consuevit super," quia Domino in carne apparente et annum acceptabilem consecrante, postquam baptismum suo baptismate consecravit, ipsum praedicando et baptizando toto orbe diffuderunt.

"Et omnes fugaverunt qui morabantur" RAB. "Quia Judaeos, quos Orientalis plaga propter ortum scientiae legis significat, vel gentiles, in quibus naturalis prudentia occidit, dum cultum Dei attribuunt idolis, Evangelii praedicatione fugaverunt. Unde: "Inimicos meos dedisti mihi deorsum, et odientes me disperdidisti"."

Versus 19

"Porro de Manasse." Hi scilicet septem principes qui de Manasse venerunt, significant primos Ecclesiae doctores de Judaea venientes, qui septiformi Spiritu illustrati adjuvant nostrum David contra latrunculos, id est haereticos vel spiritus malignos, qui non cessant de Ecclesia rapere et captivare quos possunt; unde: "Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu".

Versus 22

"Exercitus Dei." Qui scilicet egressus est de Aegypto, id est sexcenta millia, sic exponunt Hebraei. Sed mystice, in exercitu nostri David quotidie numerus fidelium crescit, donec compleantur qui ad vitam praedestinati sunt aeternam.

Versus 23

"Ut transferrent." Quia sancti doctores maxime desiderant ut veteris legis cultus in spiritualem intelligentiam Evangelii transferatur, et fiant omnia nova.

Versus 27

"Joiada quoque princeps de stirpe Aaron," etc. Hunc tradunt Hebraei fuisse Phinees filium Eleazari, ad cujus comparationem Sadoc puer vocatur tanquam aetate et merito minor.

Versus 32

"De filiis quoque Issachar, viri," etc. Doctores legis in tribu Issachar fuisse tradunt, qui singula tempora caeremoniarum observanda docebant, et quid facere deberet Israel praescribebant. Hi doctores Ecclesiae significant, quorum praeceptis subditi obtemperant.

Versus 35

"Viginti," etc. RAB. "Apostoli scilicet et apostolici viri ad nostrum David conveniunt et ei spiritualiter copulantur, et alii tam ex Judaeis quam gentibus uno corde et pari voto certantes, ut fiat rex David, et ipsi sint regnum Christi."

Versus 39

"Tribus diebus." Omni tempore scilicet fidem Trinitatis tenentes, et qui primi doctores, id est, apostoli ex divina Scriptura alimenta praeparaverant, accipientes et omnium bonorum largitioni gratias agentes.

PrevBack to TopNext