Caput 18
Caput 18
Versus 8
"Salomon." Quia ergo rex noster pacificus, vetustatem elocutionis de humilitate eversae gentilitatis ad emundandam gratiam baptismi et firmamentum fidei per praedicationem pii dogmatis in usum Ecclesiae convertit. Tebath enim interpretatur parvulus venit, et Chun pulchritudo. Qui enim parvulum se agnoscit, pulcher et speciosus in decore virtutum efficitur.
Versus 12
"In valle Salinarum." In Regum ita scriptum est: "Fecit sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus", quia, scilicet, erexit sibi fornicem triumphalem: fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci et Syna Sobal, alterum erexisse dicitur.
"Decem." In quibusdam autem codicibus invenitur David non viginti et octo millia in valle Salinarum occidisse, quod vitio scriptorum factum est. Joab vero duodecim millia prostravit, sicut in titulo quinquagesimi septimi psalmi scribitur. Hic autem decem et octo Abisai interfecisse perhibetur, sed pro dignitate regia ascripta est David victoria. Et quia Christus examinis sui districtione in his qui de eo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit, unde: "Qui vertit linguam suam, incidit in malum".
Versus 17
"Phelethi." HIERON. "Admirabiles vel vivificatores, quos quidam dicunt fuisse septuaginta judices, more eorum quos Moyses Domino praecipiente in eremo elegit. Alii dicunt Cerethaeos ad hoc deputatos ut reos punirent, Phelethaeos vero ut insontes defenderent."