Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 2

"Et ait Nathan." RAB., ubi supra. "Patet quod prophetiae spiritus non semper prophetarum mentes irradiat, unde Elisaeus: "Dimitte eam, quia animus ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me,"etc. Quod divina dispensatione fit, ut accipientes Spiritum, inveniant quid de Deo fuit; et amittentes, quid de ipsis."

Versus 4

"Non aedificabis." Quia vir sanguinum es. Debet enim in se mundus esse, qui aliena corrigere vult, ut terrena desideria fugiat, et tanto perspicacius fugienda videat, quanto ipse haec per scientiam et vitam verius declinat. Superjectas sordes manus detergere non valeret, quae lutum tenet. Quod juxta antiquae translationis seriem bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem et divina voce dicitur: "Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es." Templum Domini aedificat, qui corrigendis proximorum mentibus vacat. Templum Dei sumus, qui ad veram vitam ex ejus habitatione constituimur, unde: "Templum Dei sanctum est quod estis vos". Vir sanguinum templum Dei aedificat. Qui enim adhuc carnalibus incubat, necesse est ut instruere proximorum mentes erubescat.

Versus 9

"Nec filii." RAB. "Hostes alienigenae per intervalla temporum, sicut olim prius pax, modo bellum. Inveniuntur tamen ibi prolixiora tempora pacis quam Salomon habuit. Sub Aod enim octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut de Salomone haec accipiantur."

Versus 11

"Cumque impleveris." Salomon autem, regnante patre, regnare coepit, quod nulli illorum regum contigit, ut ipsum non esse appareat quem prophetia ista praesignat. Christus vero verus pacificus post mortem David vere regnavit.

Versus 12

"Aedificabit" domum, id est Ecclesiam: domus David propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi populus in aeternum habitet cum Deo et in Deo, et Deus cum populo. Ideo cum secundum Septuaginta dictum sit per Nathan: Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum aedificabis ipsi, postea per David dicitur: "Quoniam tu, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi". Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus juvando, unde: "Nisi Dominus aedificaverit domum," etc.

Versus 14

"Et thronus." Hyperbolice de filio Isai accipi potest. At vero Christus de semine David natus, exaltatus est super omnem principatum et potestatem et virtutem, cui Pater "donavit nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur," etc.

PrevBack to TopNext