Caput 20
Caput 20
Versus 1
"Congregavit." RAB. "Joab bellum inchoavit, David perfecit. Christus enim bellum agit, cum praedicatorum ordo contra mundi potentes fidei opponit, sed finis certaminis et triumphus ad Christum refertur, "qui operatur in nobis velle et perficere". Qui coronam, quam diabolo abstulit, sibi aptavit, fideles, scilicet qui quasi corona eum ambiunt, unde: "Benedices coronae anni benignitatis tuae"."
Versus 2
"Coronam," etc. HIERON. "Quia conflando purgavit secundum legem. Tradunt autem Hebraei (quia illicitum erat homini Judaeo de idolis aliquid auri vel argenti accipere, quia lex idololatriam vetat) Ethai Hethaeum (qui de Philisthaeis ad David venerat) coronam de capite Melchon rapuisse, ut liceret Judaeo de manu hominis capere, quod de capite idoli non licebat."