Caput 21
Caput 21
Versus 5
"Et inventus est," etc. RAB. "In Regum libro ita. Quod inventa sunt de Israel octoginta millia virorum fortium et de Juda quinquaginta millia pugnatorum. Asserunt autem Hebraei hunc numerum ab Joab inventum esse, sed scriptorem noluisse ostendere nisi quantum in Samuelis et libro Regum scribitur, in quo tantum caedi superstites continentur."
Versus 7
"Et percussit." Mortem dicit quae primum causa peccati venit: haec in populo grassata est, quia saepe pro malo gregis delinquit vita pastoris. Tumore elatus David, populum numerando peccavit, et populus poenam suscepit, quia secundum merita plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex ex ipsorum animadversione corripuit peccantis vitium, ex quorum causa peccavit. Sed quia voluntate sua superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae suscepit; ita enim quae corporaliter populum percutit, rectorem cordis dolore prostravit.
Versus 13
"Et dixit." Si famem eligeret, contra alios facere videretur: quia habens multa frumenta inopiam cum aliis non pateretur. Si vinci ab hostibus per tres menses eligeret, habens ipse circa se viros fortissimos, nihil metueret cum exercitus neci subjaceret. Communem ergo sibi et aliis passionem elegit, in qua timor omnibus esset aequalis.
Versus 14
"Septuaginta millia virorum." RAB. "Capita enim plebis et seniores numerati sunt. Caeterum de omni populo tot millia interfecta Hebraei affirmant quot millibus numerus in Paralipomenon scriptus, numerum qui in Regum est excedit. Aiunt enim quod in Paralipomenon, et qui remanserant, et qui interfecti sunt, numerati sunt: in Regum vero tantummodo vivi."
Versus 18
"Exstrueretque altare Domino Deo in area Ornam Jebusaei." RAB. "Bene David cum Dominum placare vellet, altare jubetur in arca Areuna vel Ornam construere, quia non placatur Deus ab homine, nisi in arca cordis per lumen rectae fidei et verae dilectionis constituat illi altare humilitatis, in quo offerat sacrificium laudis."