Caput 6
Caput 6
Versus 44
"Ethan filius." Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari. Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctae Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David praedicationem Evangelii toti mundo annuntiant.
Versus 49
"Aaron." Christum significat, filii ejus Ecclesiae populum, cui dicitur: "Vos estis genus electum, regale sacerdotium," etc., quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Israel, id est pro statu Ecclesiae, secundum praecepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus.