Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 8

"Omnes hi, filii Bechor." Ubicunque in lege scribitur: "Omnes hi filii" istius vel illius, aut pro meritorum excellentia est, aut pro meritorum deterioratione, ut ejus dicantur esse filii cujus fuerunt imitatores.

Versus 14

"Concubinaque ejus." Haec dicitur fuisse filia filii Balam, quae in Aegyptum, fame cogente, a patre venalis ducta a Manasse: qui horreis praeerat cibariis patri datis, in conjugium misericorditer suscepta est.

Versus 15

"Happhim," etc., prioris filii Machir haec duo nomina esse dicuntur, sed secundum esse Salphaad et eorum sororem Maachan, quam Hesron cum sexaginta esset annorum accepit uxorem, quae peperit ei filium Segub, sicut supra dictum est.

Versus 18

"Soror autem ejus Reginae." Soror Ulam filii Phares, filii Machir, ut praedictum est; hanc quidam tradunt fuisse matrem Jesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur, ob insigne virtutis et principatus. Alii dicunt Deboram uxorem Lapidoth prophetissam.

Versus 20

"Filii autem Ephraim." Fabulantur Hebraei quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palaestinorum occisi sunt, unde caeterae tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur: "Filii Ephrem conversi sunt in die belli".

PrevBack to TopNext