Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Nolo enim." Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judaeis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent.

"Quoniam patres." Exemplo Judaeorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit.

"Sub nube." Quia omnia in figura nostri illis contingebant.

Versus 2

"In Moyse baptizati." In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit.

"Baptizati sunt," quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quae premebat omnes gentes, et praeparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.

Versus 3

"Eamdem escam." Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie.

"Spiritalem." Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit "spiritalem," ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: "Petra erat Christus."

Versus 4

"Consequente eos petra." Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquae inundantes secutae sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, "consequente," id est, secuturam veritatem significante.

"Petra autem." Solet res, quae significatur nomine rei quam significat nominari.

"Petra." Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.

Versus 7

"Neque idololatrae," etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine.

"Sedit populus." Per commemorationem illorum notat ea quae in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judaeis.

"Ludere." Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare?

Versus 9

"Neque tentemus Christum." Nota Christum Deum quem tentaverunt Judaei, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens aeneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur.

Versus 11

"In figura." Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram.

"Scripta sunt." Non propter nos tantum. Per haec enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut praemium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem poenam inobedientes mereamur.

"Fines saeculorum." Quia in ultima aetate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines saeculi devenerunt in nos, saecularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.

Versus 12

"Videat ne cadat." Ut qui praesumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.

Versus 13

"Tentatio vos," etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum.

"Possitis sustinere." Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiae.

Versus 14

"Propter quod," etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatrae viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatrae sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus.

Versus 16

"Calix benedictionis." Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum daemone, sic per corpus Christi unum est cum Christo.

"Panis quem frangimus." BEDA. " Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret."

Versus 17

"Quoniam unus," etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Haec autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus.

Versus 18

"Videte." Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, "secundum carnem," quia est Israel secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quae illis umbris praecedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

Versus 19

"Quid ergo?" Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod "idolis immolatum sit aliquid" magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quae gentes immolant, daemoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.

Versus 20

"Socios fieri daemoniorum." AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. " Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus praedicere, dicuntur."

Versus 22

"An aemulamur Dominum." Videntur aemulari et invidere Domino, cujus regnum diminuerunt, qui cum scandalo fratrum comedunt.

Versus 23

"Omnia mihi licent." Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.

Versus 25

"Omne quod in macello." Quia licita sunt, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere.

Versus 28

"Propter illum." Quia qui idolis servit, per hoc gloriabitur et confirmabitur in errore, et fratribus malum datur exemplum.

Versus 29

"Ut quid enim." Quasi: Quid opus est, ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra.

Versus 31

"Sive ergo manducatis." Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.

Versus 32

"Ecclesiae Dei." Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhaerent his quae inimica sunt Deo.

Versus 33

"Omnibus placeo." Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: "Si hominibus placerem, servus Christi non essem". Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.

PrevBack to TopNext