On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 2
"Laudo," etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquae mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.
Versus 3
"Viri," etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animae maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit.
"Caput Christus est." Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quae Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quae regitur a spiritu tanquam mulier a viro.
Versus 7
Versus 11
Versus 14
Versus 19
"Oportet et haereses," etc. Non vult nec optat Apostolus esse haereses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: "Ego sum Pauli" ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Haereses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissurae erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiae vel errore caecati vel malitia depravati prosunt Ecclesiae: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.
Versus 20
"Dominicam coenam." Dominicam coenam dicit acceptionem Eucharistiae, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post coenam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriae eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.
Versus 21
Versus 22
Versus 23
"Ego enim accepi," etc. Ostendit mysterium Eucharistiae inter coenandum celebratum, non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animae percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum praedixit lex sanguinem.
Versus 29
"Judicium sibi manducat." Quaeritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: "Qui manducat me, ipse vivet propter me?" Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiae (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei sacramentum ad judicium quotidie sumat.
Versus 32
"Dum judicamur," etc. Eisdem qui patiuntur etiam poena propria, est aliquando purgatio, ut prophetae Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: "Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum". Et per hoc inobedientia prophetae puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur.