Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Versus 2

"Qui enim loquitur lingua," etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguae prolationem et non significationem sciret

Versus 6

"Nunc autem." Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest.

"Nunc autem." Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, "linguis loquens," quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil.

"Aut in revelatione." Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quaedam mysteria, ut in Apocalypsi.

"Aut in scientia." Ut exponam ea quae ad sciendum pertinent. Ea sunt quae fidem illuminant, ut de natura Deitatis.

"Aut in prophetia." Ut exponam Scripturas quae de futuris agunt.

"Aut in doctrina." Ut exponam Scripturas quae mores informant.

Versus 7

"Tamen quae sine," etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere.

Versus 8

"Etenim si incertam." Item per aliam similitudinem.

"Etenim si incertam," etc. Judaeis erat usus tubae in festis et in bellis diversis sonis.

Versus 10

"Et sine voce." Multae sunt linguae, sed habent proprias significationes vocum, ut intelligantur.

Versus 11

"Si ergo nesciero." Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus.

Versus 12

"Sic et vos." Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quaerite ut abundetis.

Versus 14

"Spiritus meus orat." Spiritus vocatur vis animae inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animae, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret.

"Sine fructu." Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Graece cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.

Versus 15

"Orabo spiritu." Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, "Orabo" ore et mente.

Versus 16

"Amen." Nota quod hoc verbum "amen," nec Graecum, nec Latinum est, sed Hebraeum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, "verum," non tamen dixit, sed "amen." Nec Graecus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.

Versus 18

"Gratias ago Deo." Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad aedificationem, sicut ipse qui omnes novit.

VERS 20.-- "Sed malitia parvuli estote." Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quae prosunt, quod est perfectio sensus.

Versus 21

"In lege." Ratio quare non debet quaerere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad aedificationem quae necessaria est jam fidelibus.

"Aliis linguis." Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium.

"Et nec sic exaudient." Hoc de his praedixit quos praesciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.

Versus 22

"Itaque linguae in signum." Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita.

Versus 23

"Si ergo conveniat." Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia "linguae sunt in signum," non ad aedificationem.

Versus 26

"Quid ergo." Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem haec veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad aedificationem, sicut caetera agenda sunt.

"Unusquisque," etc. Ideo nullus se excuset.

"Psalmum habet." Laudem Dei, per canticum.

"Doctrinam." Sensum spiritualem per prudentiam.

Versus 27

"Aut ut multum tres." Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus.

Versus 28

"Sibi autem loquatur." Sibi loquitur qui compungitur ex his quae dicit. Et ideo ad honorem Dei, quem laudat vel orat.

Versus 29

"Prophetae duo." Quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne verbum.

Versus 30

"Quod si alii." Datur inferiori, quod non superiori.

Versus 33

"Non enim est dissensionis Deus." Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret.

"Sicut in omnibus," etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis.

Versus 35

"Turpe est." Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est.

Versus 37

"Si quis videtur propheta." Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui haec ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quae subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est.

"Cognoscat." Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.

Versus 38

"Si quis autem ignorat." Sed si quis haec ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: "Nescio vos," id est non novi vos esse meos, vel inter praedestinatos.

PrevBack to TopNext