Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 1

"Si linguis," etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum.

"Charitatem autem." Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quae ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quae si desit, frustra habentur caetera: si adsit, habentur omnia?

"Velut aes sonans," etc. Sicut impulsu aliquo et non per se aes resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.

Versus 2

"Et si habuero prophetiam." Ut Balaam, et Caiphas, et Saul.

"Noverim mysteria." Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit.

"Scientiam." Ut scribae et Pharisaei, unde: "Vos habetis clavem scientiae, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis". Habent haec utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed "non novi vos:" quia ea sine charitate habuerunt.

Versus 4

"Charitas patiens est," etc. Haec sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturae quasi praecipua arma praemisit, patientiam et benignitatem.

ORIG. "Patientia illata a proximis mala aequanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit."

"Non aemulatur." Quia non eam aliena felicitas contristat.

"Non inflatur." Quia non eam sua felicitas attollit.

Versus 5

"Non quaerit," etc. Non est amatrix pecuniae.

Versus 7

"Omnia credit." Non dicit omnibus credit, quia soli Deo.

"Omnia sperat." Sic in patribus, id est in populo Israel apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus.

"Omnia sustinet." In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.

Versus 8

"Charitas." Item in hoc est dignior quia nec in hoc saeculo, nec in futuro finitur, etsi quaedam opera ejus cessent.

"Nunquam excidit." Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?

Versus 10

"Evacuabitur quod." Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est impletur in totum.

Versus 12

"Nunc." Imagines veritatis per fidem videntur.

"Tunc autem facie ad faciem." Id est res ipsae manifeste videbuntur.

"Tunc cognoscam." Id est videbo promissa, "sicut ipse est," hoc est praesentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut praescitus sum cognoscere quod modo est secretum, "Speculum." Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure.

"Aenigma." Est autem aenigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine aenigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.

Versus 13

"Fides, spes," etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta.

"Major autem horum est charitas." Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.

PrevBack to TopNext