On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 7
Versus 9
Versus 12
"Sed Spiritum qui ex Deo est." Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animae potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus.
Versus 14
"Animalis autem homo." Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat.
"Quia spiritualiter examinatur." Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.
Versus 15
"Spiritualis autem homo." Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat.